|
[1] respondens autem Iob dixit
[2] audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
[3] sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
[4] numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
[5] adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
[6] et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
[7] quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
[8] semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
[9] domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
[10] bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
[11] egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
[12] tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
[13] ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
[14] qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
[15] quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
[16] verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
[17] quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
[18] erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
[19] Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
[20] videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
[21] quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
[22] numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
[23] iste moritur robustus et sanus dives et felix
[24] viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
[25] alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
[26] et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
[27] certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
[28] dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
[29] interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
[30] quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
[31] quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
[32] ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
[33] dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
[34] quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
|