|
[1] addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
[2] vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
[3] quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
[4] non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
[5] absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
[6] iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
[7] sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
[8] quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
[9] numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
[10] aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
[11] docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
[12] ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
[13] haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
[14] si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
[15] qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
[16] si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
[17] praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
[18] aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
[19] dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
[20] adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
[21] tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
[22] et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
[23] stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
|