|
[1] numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
[2] dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
[3] incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
[4] separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
[5] quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
[6] cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
[7] contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
[8] circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
[9] numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
[10] numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
[11] numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
[12] numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
[13] pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
[14] quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
[15] obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
[16] duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
[17] privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
[18] cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
[19] numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
[20] numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
[21] terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
[22] contemnit pavorem nec cedit gladio
[23] super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
[24] fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
[25] ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
[26] numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
[27] aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
[28] in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
[29] inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
[30] pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
[31] et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
[32] numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
[33] respondens autem Iob Domino dixit
[34] qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
[35] unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
|