|
[1] respondens autem Sophar Naamathites dixit
[2] numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
[3] tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
[4] dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
[5] atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
[6] ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
[7] forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
[8] excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
[9] longior terrae mensura eius et latior mari
[10] si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
[11] ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
[12] vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
[13] tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
[14] si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
[15] tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
[16] miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
[17] et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
[18] et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
[19] requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
[20] oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
|
|
|
|