|
[1] militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
[2] sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
[3] sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
[4] si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
[5] induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
[6] dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
[7] memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
[8] nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
[9] sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
[10] nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
[11] quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
[12] numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
[13] si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
[14] terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
[15] quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
[16] desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
[17] quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
[18] visitas eum diluculo et subito probas illum
[19] usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
[20] peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
[21] cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
|