Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 24 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius [2] alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos [3] asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae [4] subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae [5] alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis

[6] agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant [7] nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore [8] quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides [9] vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt [10] nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas

[11] inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt [12] de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur [13] ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius [14] mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur [15] oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum

[16] perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem [17] si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant [18] levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum [19] ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius [20] obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

[21] pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit [22] detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae [23] dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius [24] elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur [25] quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

< previous | Chapter 24 | next >