|
[1] taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
[2] dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
[3] numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
[4] numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
[5] numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
[6] ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
[7] et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
[8] manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
[9] memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
[10] nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
[11] pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
[12] vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
[13] licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
[14] si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
[15] et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
[16] et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
[17] instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
[18] quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
[19] fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
[20] numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
[21] antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
[22] terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
|