Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 41 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo [2] quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt [3] non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis [4] quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit [5] portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

[6] corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus [7] una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas [8] una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur [9] sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi [10] de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

[11] de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis [12] halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur [13] in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas [14] membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur [15] cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

[16] cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur [17] cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax [18] reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes [19] non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae [20] quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

[21] sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum [22] fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt [23] post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem [24] non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret [25] omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

< previous | Chapter 41 | next >