Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] respondens autem Iob dixit [2] ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia [3] et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat [4] qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas [5] lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum

[6] abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum [7] nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi [8] loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris [9] quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit [10] in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis

[11] nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem [12] in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia [13] apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam [14] si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat [15] si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram

[16] apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur [17] adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem [18] balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum [19] ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat [20] commutans labium veracium et doctrinam senum auferens

[21] effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans [22] qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis [23] qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet [24] qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium [25] palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios

< previous | Chapter 12 | next >