|
[1] habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
[2] ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
[3] tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
[4] dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
[5] terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
[6] locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
[7] semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
[8] non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
[9] ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
[10] in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
[11] profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
[12] sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
[13] nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
[14] abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
[15] non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
[16] non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
[17] non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
[18] excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
[19] non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
[20] unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
[21] abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
[22] perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
[23] Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
[24] ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
[25] qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
[26] quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
[27] tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
[28] et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
|