Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] respondens autem Eliphaz Themanites dixit [2] si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit [3] ecce docuisti multos et manus lassas roborasti [4] vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti [5] nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es

[6] timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum [7] recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint [8] quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos [9] flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos [10] rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt

[11] tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt [12] porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius [13] in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines [14] pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt [15] et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae

[16] stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi [17] numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir [18] ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem [19] quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea [20] de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt

[21] qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia

< previous | Chapter 4 | next >