|
[1] igitur Heliu haec rursum locutus est
[2] numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
[3] dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
[4] itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
[5] suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
[6] si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
[7] porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
[8] homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
[9] propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
[10] et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
[11] qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
[12] ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
[13] non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
[14] etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
[15] nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
[16] ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
|
|
|
|