Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis [2] quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet [3] et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium [4] quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es [5] breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt

[6] recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius [7] lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant [8] si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius [9] ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est [10] homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est

[11] quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat [12] sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo [13] quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei [14] putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea [15] vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram

[16] tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis [17] signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam [18] mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo [19] lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes [20] roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum

[21] sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget [22] attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit

< previous | Chapter 14 | next >