|
[1] ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
[2] secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
[3] sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
[4] prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
[5] atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
[6] audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
[7] numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
[8] numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
[9] aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
[10] ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
[11] statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
[12] memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
[13] tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
[14] quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
[15] etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
[16] et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
[17] audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
[18] si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
[19] quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
[20] duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
[21] manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
[22] et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
[23] quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
[24] cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
[25] contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
[26] scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
[27] posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
[28] qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
|