Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] respondens autem Eliphaz Themanites dixit [2] numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum [3] arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit [4] quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo [5] docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium

[6] condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi [7] numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus [8] numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia [9] quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus [10] et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui

[11] numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent [12] quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos [13] quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones [14] quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere [15] ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius

[16] quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem [17] ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi [18] sapientes confitentur et non abscondunt patres suos [19] quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos [20] cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius

[21] sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur [22] non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium [23] cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies [24] terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium [25] tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est

[26] cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est [27] operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet [28] habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae [29] non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam [30] non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui

[31] non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit [32] antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet [33] laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum [34] congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt [35] concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos

< previous | Chapter 15 | next >