Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 29 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit [2] quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me [3] quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris [4] sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo [5] quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei

[6] quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei [7] quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi [8] videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant [9] principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo [10] vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

[11] auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi [12] quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor [13] benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum [14] iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo [15] oculus fui caeco et pes claudo

[16] pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam [17] conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam [18] dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies [19] radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea [20] gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur

[21] qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum [22] verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum [23] expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum [24] si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram [25] si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

< previous | Chapter 29 | next >