|
[1] respondens autem Baldad Suites dixit
[2] potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
[3] numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
[4] numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
[5] ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
[6] quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
|
|
|
|