|
[1] respondens autem Iob dixit
[2] audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
[3] numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
[4] poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
[5] consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
[6] roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
[7] sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
[8] nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
[9] rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
[10] collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
[11] aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
[12] conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
[13] ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
[14] circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
[15] concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
[16] saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
[17] facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
[18] haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
[19] terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
[20] ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
[21] verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
[22] atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
[23] ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
|