Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo [2] et locutus est [3] pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo [4] dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine [5] obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine

[6] noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus [7] sit nox illa solitaria nec laude digna [8] maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan [9] obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae [10] quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis

[11] quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii [12] quare exceptus genibus cur lactatus uberibus [13] nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem [14] cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines [15] aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento

[16] aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem [17] ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore [18] et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris [19] parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo [20] quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt

[21] qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum [22] gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum [23] viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris [24] antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus [25] quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit

[26] nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio

< previous | Chapter 3 | next >