|
[1] pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
[2] quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
[3] numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam
[4] nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
[5] si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
[6] adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
[7] si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
[8] seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
[9] si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum
[10] scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii
[11] hoc enim nefas est et iniquitas maxima
[12] ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina
[13] si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
[14] quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
[15] numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus
[16] si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
[17] si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
[18] quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
[19] si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem
[20] si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est
[21] si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem
[22] umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur
[23] semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui
[24] si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
[25] si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea
[26] si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
[27] et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo
[28] quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
[29] si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum
[30] non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius
[31] si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
[32] foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
[33] si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
[34] si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
[35] quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
[36] ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi
[37] per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum
[38] si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
[39] si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi
[40] pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
|