|
[1] respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
[2] quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
[3] accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
[4] ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
[5] quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
[6] super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
[7] cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
[8] quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
[9] cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
[10] circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
[11] et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
[12] numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
[13] et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
[14] restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
[15] auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
[16] numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
[17] numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
[18] numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
[19] in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
[20] ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
[21] sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
[22] numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
[23] quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
[24] per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
[25] quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
[26] ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
[27] ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
[28] quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
[29] de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
[30] in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
[31] numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
[32] numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
[33] numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
[34] numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
[35] numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
[36] quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
[37] quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
[38] quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
[39] numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
[40] quando cubant in antris et in specubus insidiantur
[41] quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
|