|
[1] respondens autem Iob dixit
[2] usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
[3] en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
[4] nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
[5] at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
[6] saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
[7] ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
[8] semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
[9] spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
[10] destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
[11] iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
[12] simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
[13] fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
[14] dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
[15] inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
[16] servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
[17] halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
[18] stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
[19] abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
[20] pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
[21] miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
[22] quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
[23] quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
[24] stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
[25] scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
[26] et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
[27] quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
[28] quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
[29] fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
|