Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere [2] vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia [3] ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim [4] longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat [5] cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius

[6] nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor [7] homo ad laborem nascitur et avis ad volatum [8] quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum [9] qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero [10] qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa

[11] qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate [12] qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant [13] qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat [14] per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie [15] porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem

[16] et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum [17] beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes [18] quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt [19] in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum [20] in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

[21] a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit [22] in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis [23] sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi [24] et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis [25] scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae

[26] ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo [27] ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta

< previous | Chapter 5 | next >