|
[1] respondens autem Iob dixit
[2] cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
[3] cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
[4] quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
[5] ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
[6] nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
[7] qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
[8] qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
[9] qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
[10] terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
[11] columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
[12] in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
[13] spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
[14] ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
|
|
|
|