|
[1] super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
[2] audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
[3] subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
[4] post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
[5] tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
[6] qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
[7] qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
[8] ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
[9] ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
[10] flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
[11] frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
[12] quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
[13] sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
[14] ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
[15] numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
[16] numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
[17] nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
[18] tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
[19] ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
[20] quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
[21] at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
[22] ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
[23] digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
[24] ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
|