Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] respondens autem Iob dixit [2] nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum [3] quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius [4] ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus [5] ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi

[6] nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat [7] proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum [8] si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum [9] si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum [10] ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit

[11] vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea [12] a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius [13] ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit [14] cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei [15] et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor

[16] Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me [17] non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo

< previous | Chapter 23 | next >