Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] respondens autem Iob dixit [2] utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera [3] quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena [4] quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me [5] numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit

[6] aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem [7] quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt [8] quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus [9] et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me [10] et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

[11] quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam [12] nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est [13] ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me [14] qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit [15] fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

[16] qui timent pruinam inruet super eos nix [17] tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo [18] involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt [19] considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper [20] confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

[21] nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis [22] numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi [23] vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me [24] docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me [25] quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

[26] ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis [27] super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum [28] verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar [29] respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate [30] et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit

< previous | Chapter 6 | next >