Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 36 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] addens quoque Heliu haec locutus est [2] sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar [3] repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum [4] vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi [5] Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens

[6] sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit [7] non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur [8] et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis [9] indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint [10] revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate

[11] si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria [12] si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia [13] simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint [14] morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos [15] eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius

[16] igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine [17] causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies [18] non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te [19] depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine [20] ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis

[21] cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam [22] ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus [23] quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem [24] memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri [25] omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul

[26] ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis [27] qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum [28] qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper [29] si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum [30] et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet

[31] per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus [32] in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat [33] adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

< previous | Chapter 36 | next >