Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 18 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] respondens autem Baldad Suites dixit [2] usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur [3] quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis [4] qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo [5] nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius

[6] lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur [7] artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum [8] inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat [9] tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis [10] abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam

[11] undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius [12] adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius [13] devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors [14] avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus [15] habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur

[16] deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius [17] memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis [18] expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum [19] non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius [20] in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror

[21] haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

< previous | Chapter 18 | next >