|
[1] audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
[2] ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
[3] simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
[4] spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
[5] si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
[6] ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
[7] verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
[8] dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
[9] mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
[10] quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
[11] posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
[12] hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
[13] adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
[14] semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
[15] per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
[16] tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
[17] ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
[18] eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
[19] increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
[20] abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
[21] tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
[22] adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
[23] si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
[24] miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
[25] consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
[26] deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
[27] respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
[28] liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
[29] ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
[30] ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
[31] adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
[32] si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
[33] quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
|