Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 20 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] respondens autem Sophar Naamathites dixit [2] idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur [3] doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi [4] hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram [5] quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

[6] si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit [7] quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est [8] velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna [9] oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus [10] filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum

[11] ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient [12] cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua [13] parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo [14] panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus [15] divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus

[16] caput aspidum suget occidet eum lingua viperae [17] non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri [18] luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit [19] quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam [20] nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit

[21] non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius [22] cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum [23] utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum [24] fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum [25] eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles

[26] omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo [27] revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum [28] apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei [29] haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

< previous | Chapter 20 | next >