|
[1] spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
[2] non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
[3] libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
[4] cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
[5] praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
[6] posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
[7] caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
[8] stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
[9] et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
[10] igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
[11] dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
[12] noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
[13] si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
[14] putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
[15] ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
[16] in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
|
|
|
|