Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] respondens autem Baldad Suites dixit [2] usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui [3] numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est [4] etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae [5] tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus

[6] si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae [7] in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis [8] interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam [9] hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram [10] et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia

[11] numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua [12] cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit [13] sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit [14] non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius [15] innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget

[16] humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur [17] super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur [18] si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te [19] haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur [20] Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

[21] donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo [22] qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

< previous | Chapter 8 | next >