Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 40 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] respondens autem Dominus Iob de turbine ait [2] accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi [3] numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris [4] et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas [5] circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

[6] disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia [7] respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo [8] absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam [9] et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua [10] ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

[11] fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius [12] constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt [13] ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae [14] ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius [15] huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi

[16] sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus [17] protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis [18] ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius [19] in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius [20] an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius

[21] numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius [22] numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia [23] numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum [24] numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis [25] concident eum amici divident illum negotiatores

[26] numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius [27] pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui [28] ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

< previous | Chapter 40 | next >