|
[1] omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
[2] et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
[3] porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
[4] igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
[5] cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
[6] respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
[7] sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
[8] sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
[9] non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
[10] ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
[11] expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
[12] et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
[13] ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
[14] nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
[15] extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
[16] quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
[17] respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
[18] plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
[19] en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
[20] loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
[21] non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
[22] nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
|