Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 30 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

[1] nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei [2] quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni [3] egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria [4] et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum [5] qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant

[6] in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream [7] qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant [8] filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes [9] nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium [10] abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur

[11] faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum [12] ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis [13] dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium [14] quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt [15] redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

[16] nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis [17] nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt [18] in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me [19] conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri [20] clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me

[21] mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi [22] elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide [23] scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi [24] verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis [25] flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi

[26] expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae [27] interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis [28] maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi [29] frater fui draconum et socius strutionum [30] cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate

[31] versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium

< previous | Chapter 30 | next >