|
[1] o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis
[2] viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum
[3] o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus
[4] defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam
[5] noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
[6] et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni
[7] non est enim in inferno accusatio vitae
[8] filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum
[9] filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii
[10] de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio
[11] vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
[12] et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
[13] omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem
[14] luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur
[15] curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi
[16] bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo
[17] disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
[18] melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam
[19] verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
[20] non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide
[21] erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio
[22] a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate
[23] a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
[24] de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
[25] a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
[26] ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo
[27] ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius
[28] ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes
|