Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Ecclesiasticus | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

[1] in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius [2] de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus [3] confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet [4] filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris [5] patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur

[6] musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia [7] qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam [8] qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno [9] qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic [10] super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus

[11] modicum plora supra mortuum quoniam requievit [12] nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui [13] luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum [14] cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris [15] serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius

[16] deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius [17] super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus [18] harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium [19] loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii [20] cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur

[21] sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt [22] sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit [23] sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper [24] pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum [25] mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam

[26] ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum [27] si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus [28] fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris [29] in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis [30] ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae

[31] amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo [32] omnis qui audiet cavebit se ab eo [33] quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me

< previous | Chapter 22 | next >