Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Ecclesiasticus | >
< previous | Chapter 47 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

[1] post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David [2] et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel [3] cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua [4] numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente [5] in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae

[6] ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae [7] sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae [8] conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum [9] in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae [10] de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam

[11] et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos [12] et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem [13] Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel [14] post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum [15] Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua

[16] et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua [17] et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua [18] in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae [19] et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel [20] collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum

[21] et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore [22] dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam [23] ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum [24] Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet [25] dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe

[26] et finem habuit Salomon cum patribus suis [27] et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam [28] et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo [29] et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum [30] valde averterunt illos a terra sua

[31] et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

< previous | Chapter 47 | next >