|
[1] Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit
[2] templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi
[3] in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum
[4] qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
[5] qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
[6] quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet
[7] et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
[8] quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis
[9] quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
[10] quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
[11] quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis
[12] in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum
[13] in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
[14] sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua
[15] oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
[16] porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae
[17] et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi
[18] tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
[19] tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso
[20] et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus
[21] et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
[22] tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
[23] et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
[24] et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
[25] det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos
[26] credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis
[27] duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim
[28] qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis
[29] doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo
[30] beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper
[31] si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est
|