|
[1] qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam
[2] et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
[3] cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
[4] et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos
[5] et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum
[6] iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum
[7] homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
[8] viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
[9] non est speciosa laus in ore peccatoris
[10] quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
[11] non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
[12] non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii
[13] omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum
[14] Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui
[15] adiecit mandata et praecepta sua
[16] si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere
[17] adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam
[18] ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi
[19] quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione
[20] oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis
[21] nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi
[22] non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium
|