|
[1] filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
[2] iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
[3] Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
[4] qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur
[5] et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
[6] qui honorat patrem iucundabitur in filiis
[7] qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri
[8] qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
[9] in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
[10] ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet
[11] benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
[12] ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
[13] gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
[14] fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
[15] et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
[16] nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
[17] et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
[18] quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem
[19] fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris
[20] quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
[21] quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
[22] altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
[23] non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis
[24] in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
[25] plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
[26] multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum
[27] cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit
[28] cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur
[29] cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum
[30] synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur
[31] cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam
[32] sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit
[33] ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis
[34] et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum
|