|
[1] fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
[2] quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
[3] dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
[4] quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
[5] cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
[6] deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
[7] qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
[8] notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
[9] qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
[10] stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
[11] via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
[12] qui custodit iustitiam continebit sensum eius
[13] consummatio timoris Dei sapientia et sensus
[14] non erudietur qui non est sapiens in bono
[15] est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
[16] scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
[17] cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
[18] verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
[19] narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
[20] os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
[21] tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
[22] conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
[23] fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
[24] ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
[25] pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
[26] stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
[27] stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
[28] labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur
[29] et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
[30] dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
[31] susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
|