|
[1] sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet
[2] non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
[3] brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
[4] in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
[5] multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
[6] multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
[7] priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste
[8] priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui
[9] de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
[10] fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
[11] est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
[12] est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate
[13] et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
[14] bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
[15] []
[16] []
[17] datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum
[18] est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius
[19] in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
[20] et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
[21] sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce
[22] ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo
[23] facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
[24] benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat
[25] ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
[26] ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
[27] in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum
[28] quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas
[29] malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius
[30] ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir
[31] non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi
[32] sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui
[33] bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam
[34] ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
[35] adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
[36] admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis
|