|
[1] Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
[2] et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
[3] numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
[4] posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
[5] creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
[6] creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
[7] posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
[8] et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
[9] addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
[10] testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
[11] et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
[12] et mandavit illis unicuique de proximo
[13] viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
[14] in unamquamque gentem praeposuit rectorem
[15] et pars Dei Israhel facta est manifesta
[16] omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
[17] non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
[18] elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
[19] et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
[20] paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
[21] convertere ad Deum et relinque peccata tua
[22] precare ante faciem et minue offendiculum
[23] refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
[24] et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
[25] in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
[26] non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
[27] confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
[28] quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
[29] nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
[30] quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
[31] virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis
|