|
[1] iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit
[2] secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
[3] rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
[4] in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
[5] in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
[6] omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
[7] odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
[8] regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
[9] avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
[10] nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
[11] omnis potentatus brevis via
[12] brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
[13] cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
[14] initium superbiae hominis apostatare a Deo
[15] quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
[16] propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem
[17] sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis
[18] radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
[19] terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
[20] arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
[21] perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
[22] non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
[23] semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
[24] in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius
[25] gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
[26] non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
[27] magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
[28] servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
[29] noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae
[30] melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
[31] fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum
[32] peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam
[33] pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
[34] qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
|