|
[1] propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
[2] si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
[3] conteretur delictum
[4] si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua
[5] si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius
[6] vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
[7] sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
[8] ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
[9] si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
[10] volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
[11] leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates
[12] homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur
[13] in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto
[14] narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
[15] loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium
[16] effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis
[17] qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
[18] dilige proximum et coniungere fide cum illo
[19] quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
[20] sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui
[21] et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
[22] non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
[23] conligare et maledicti est concordatio
[24] denudare autem amici mysteria desperatio est
[25] annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
[26] in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum
[27] multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
[28] qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
[29] et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
[30] facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi
[31] inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi
[32] laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur
[33] ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum
|