|
[1] et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat
[2] qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
[3] verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae
[4] sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi
[5] qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
[6] qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
[7] qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
[8] qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te
[9] qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
[10] qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
[11] beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
[12] nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
[13] Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
[14] nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
[15] in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
[16] in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
[17] et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
[18] quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
[19] Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
[20] in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
[21] tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
[22] et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
[23] non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
[24] subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
[25] nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei
[26] in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
[27] spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum
[28] ostendit futura et abscondita antequam evenirent
|