|
[1] beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
[2] felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
[3] viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
[4] qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
[5] qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
[6] qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
[7] et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
[8] nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
[9] insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
[10] oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
[11] fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
[12] memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
[13] ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
[14] non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
[15] nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
[16] da et accipe et iustifica animam tuam
[17] ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
[18] omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
[19] alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
[20] omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
[21] et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
[22] beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
[23] qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
[24] qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
[25] qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
[26] statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
[27] protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet
|