|
[1] fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum
[2] maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel
[3] quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
[4] quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
[5] aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo
[6] invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
[7] impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
[8] ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
[9] et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae
[10] et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel
[11] et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem
[12] ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo
[13] et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
[14] ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
[15] et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
[16] dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
[17] in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
[18] et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
[19] et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
[20] et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
[21] et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim
[22] et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
[23] et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis
|